라틴어 문장 검색

Sed quia crimen eorum esset non dico talem virum sed quemlibet hominem sic tenere, nec ipsi aliam expectationem se habuisse probaverunt, qui audientes quod rediturus abscesserit, gratulati sunt, nec aliud illis verax iuratio debet quam id quod ab illa expectaverunt.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 13:3)
Quid est autem, quod dicitur eum iuratione ore suo expressa exceptionem fecisse necessitatis, quasi non ore suo rursus hoc iussit auferri?
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 13:4)
Qui uxorem, inquit, ducturus erat, ab eo unde ducenda erat stipulabatur, eam in matrimonium datum iri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IV 3:1)
' Sed si post eas stipulationis uxor non dabatur aut non ducebatur, qui stipulabatur aut qui spoponderat ex sponsu agebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IV 3:5)
Si nihil iustae causae videbatur, litem pecunia aestimabat, quantique interfuerat uxorem accipi aut dari, eum qui spoponderat aut qui stipulatus erat, condemnabat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IV 3:8)
tum faeneratorum et stipulatorum publicanorumque, qui umquam se aut Romae debitum aut in uia portorium flagitassent, uix ulli pepercit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 14장 2:1)
quantum vis stipulare et protinus accipe:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII77)
Cum ventum est ad cubiculum, verba iurationis concipit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 30:8)
Ea facetissima iuratio Tremellio Scrophae cognomentum dedit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 30:11)
Nam et rationibus Marciani, et sermone quem ille habuerat in ordine Lepcitanorum, operam suam Prisco ad turpissimum ministerium commodasse, stipulatusque de Marciano quinquaginta milia denariorum probabatur, ipse praeterea accepisse sestertia decem milia foedissimo quidem titulo, nomine unguentarii, qui titulus a vita hominis compti semper et pumicati non abhorrebat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 23:3)
stipulari semper me ultro oportet a viris, eum quaestum facio, nil viris promittere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1162)
ibidem erunt scorta exoleta quique stipulari solent, symbolarum collatores apud forum piscarium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 110)

SEARCH

MENU NAVIGATION